- FLAVI
- FLAVIin aliquot Graecorum Oraculis, Franci indigitati sunt, ob capillorum colorem. Sic Rogerus Hovedenus CPoli in Porta Aurea, scripta esse haec verba refert, p. 650. Quando veniet Rex Flavus Occidentalis, tunc ego per meipsum aperiar, et tunc Latini imperabunt, et dominabuntur in civitate CPoli: quando viz. Franci urbem cepêre A. C. 1204. De quibus etiam, ut et de eadem expeditione intelligendus Leo Imp. in Orac. de Restit. CP. a Leonclavio edito:Α᾿λλά σε πυρίςατον καὶ ξανθὸν γένος,Πᾶσαν τεφρώτει, καὶ τὸ σὸν λύσει κράτος.Sic ξανθοὶ iidem dicuntur Anonymo in Paraphr. Orac. eiusdem Leonis, τὸ ξανθὸν γένος Pachymeri Hist. l. 1. c. 18. ut flavi, Claud. in Ruffin. l. 2. Carm. 5. v. 110. et Anonymus Poeta Laus Herculis v. 97. quo epitetho etiam Britones, Auctor l. de disciplin. Scholar. c. 2. et Getas vocat Hieronym. Ep. 7. ad. Laet. sicut contra furvam gentem Indos appellavit Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 104. Eodem comae colore nullus non Herosapud Vett. commendatur, ut in Hom. Theocrito, Hesiodo, et nemine non videre est. Par ratio in sexu seviore, cuius formam raro albis aut nigris, saepius flavis capillis Poetae commendant. Hinc medicamenta eam in rem adhibita, quorum Medici meminêrunt in praeceptis τῆς Κομμωτικῆς, et Plutarch. in Ερωτικῷ extremo. Aurearum item bractearum intertextura quaedam mirifica, indigitata Chrysostomo, ubi de Barbaris Regibus, ad Coloss. c. 3. Aliam χρυσείωσιν capillorum indicat Val. Flacc. Argon. l. 6. de qua vide supra ubi de Deaur andi more. Sed hoc rarius: inspersio vero nitelae aureae in frequentiore usu posita iam vetusto aevo, si Iosepho de satellitibus Salomonis loquenti l. 8. Antiqq. fides adhibenda etc. Vide hanc in tem Casaub. ad Capitolin. in Vero verb haec: Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma illuminata flavesceret; et supra ubi de Auri Scobe. Adde Barth. in Advers. et Pasicompsam Petri Laurenbergii. Eundem vero colorem in Nisaeis quoque equis frequentissimum, dicemus infra ubi de iis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.